PRANDIUM Militare

PRANDIUM Militare
PRANDIUM Militare
apud Trebellium Poll. in Gallienis, c. 2. Dicunt enim militare prandium (quod dictum est prandium, ab eo, quod milites ad bellum paret) a cinctis initum: Grutero cum Mensa Militari, apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 29. idem est, sicque dicebatur illi frugalior mensa, quâ Imperatores olim soliti sunt suos Duces excipere. Casaubonus, cum Romani, quoties aliquem invitarent, ad cenam vocarent, Imperatorem contra, ad Prandium, Duces suos invitare solitum, ait, idque esse appellatum Prandium Militare. Et quidem Mensa haec parca et castrensibus tantum cibis instructa fuit, usque ad Heliogabalum, qui Romanorum Ducum primus hydrogarum publice exhibuit, quum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit, Lamprid. in Heliogabalo. loc. cit. Cincti autem huic prandio intererant militares viri; cuius moris originem inde arcessit Salmasius, quod, quemadmodum non licebat ad Imperatorem accedere Magistratibus, nisi cum insignibus suis; nec hominibus forensiubs, nisi cum toga; ita nec militibus, nisi cum chlamyde et baltheo. Frustra ergo Pollio est, cum d. l. a Salonini facto eam deducit. Vide Salmas. ad eum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • MILITARE Prandium — vide infra Prandium militare …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”